المدة الزمنية 54:29

La phrase complexe en latin (Orator de Cicéron)

بواسطة Aegidius REX
2 803 مشاهدة
0
71
تم نشره في 2017/11/30

La phrase complexe en latin avec pour point de départ le début d'Orator de Cicéron. Vtrum difficilius aut maius esset negare tibi saepius idem roganti an efficere id quod rogares diu multumque, Brute, dubitaui. Nam et negare ei quem unice diligerem cuique me carissimum esse sentirem, praesertim et iusta petenti et praeclara cupienti, durum admodum mihi uidebatur, et suscipere tantam rem, quantam non modo facultate consequi difficile esset sed etiam cogitatione complecti, uix arbitrabar esse eius qui uereretur reprehensionem doctorum atque prudentium. Quid enim est maius quam, cum tanta sit inter oratores bonos dissimilitudo, iudicare quae sit optima species et quasi figura dicendi ? Quod quoniam me saepius rogas, aggrediar non tam perficiendi spe quam experiendi uoluntate ; malo enim, cum studio tuo sim obsecutus, desiderari a te prudentiam meam quam, si id non fecerim, beneuolentiam.

الفئة

عرض المزيد

تعليقات - 4